|
Humanissimis
doctissimisque viris, dominis Cornelio Gandensi et Georgio Cassandro,
amicis suis amplissimis. Coeln.
Salutem.
Laborem iam diu manibus meis agitatum, humanissimi viri, iam tandem
utcumque absolvi. Dico
utcumque, quia conatus eius non est finis, id quod testantur monumenta,
quae subinde ad me mittuntur. Nam misit princeps Palatinus Iohannes sui
oppidi iconem, miserunt Pomerani quoque varias picturas et descriptiones,
miserunt Nordlingenses descriptionem suae Rhetiae, Argentinenses parant
quoque suam urbem et Badenses inferiores cupiunt celebrare etiam locum
suum. Soli inferiores Germani huc nihil conferunt, qui tamen habitant
civitates splendidissimas. Audio apud vos haerere picturam urbis
Gandavensis, quam cuperem quoque libro insertam, sed compellandus est
senatus, ut aliquid subsidii pecuniarii quoque mittat, sicut reliquae
fere omnes Germaniae urbes fecerunt, alioquin quis ferret tantos sumptus.
Hoc scio a nobis insumptos 450
florenos in solis figuris sculpendis, sed ut iam scripsi, quidam
principes, episcopi et civitates has expensas nonnihil levaverunt.
Extraneae civitates nostris sumptibus curantur, quales sunt Lutetia,
Roma, Florentia, Cairum (quod iam sculpitur), Constantinopolis, Venetiae,
Belgradum, Argiera, Jerosolyma etc. Sollicitavi
aliquando litteris meis Aquenses, Traiectenses et Leodienses, sed nihil
potui obtinere. Liber evulgatus fortassis deinceps plures incitabit, ut
sua sponte huc suas conferant operas. Verum satis de illis. Nunc ad vos redeo.
Condoleo
vobis, optimi viii, quod in hunc usque diem adhuc extorres extra patriam
agitis, at interim laudo vestram in suscepta verae religionis cognitione
constantiam, quod nec patriae dulcis amor vos avellere potest a gustato
patriae caelestis amore. Ille qui vobis inspiravit hanc sanctam cogitationem,
conservet vos usque in finem.
Nos
hic vivimus adhuc more nostro multis terroribus iam per biennium
lacessiti. Habeo vobis, optimi viri, ingentes gratias pro libellis quos
iam in biennio ad me misistis, quorum prior historia scilicet Flandriae
non parum mihi profuit, cum hinc mihi licuerit texere totam genealogiam
comitum Flandriae. Alterum vero de triumpho, quo exceptus est rex
Philippus, obiter legi aliisque legendum tradidi. Videbimus,
quid nobis paritura sint comitia Augustana iam in Iunio futura. Faxit
Dominus, ut illius solius gloria quaeratur. Vos interim bene valete.
Basileae,
quarta Maii anno 1550. Sebast. Munsterus
|